12. Iunii 2025

Domini nostri Iesu Christi
Summi et Æterni Sacerdotis

festum

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Cóncinunt cæli parilíque tellus

laude te, nostri géneris Redémptor,

Christe, te Patri pérhibens piáclum

Ipse sacérdos.

Tu libens, Iesu, voluísti ad atræ

mortis angórem placidúsque ferri,

pérditis nobis iter ut patéret

portáque cæli.

Sacra tu delens veterúmque ritus

ac prophetárum moniménta adímplens,

iam cum summis novo amóre iungens

fœdus inísti.

Fœ́deris tanti miserátus auctor,

te cibum vitæ tribuísti, ad aras

pignus ut pacis pius immoláres,

tu sacer unus.

Christe, qui ligno crucis elevátus

cuncta traxísti, corda amóre figens,

fac tibi, Patri, Parácleto in ævum

cántica demus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pater per sánguinem crucis Christi, pacificávit sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Pater per sánguinem crucis Christi, pacificávit sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

Ant. 2 Omnia per Christum et in Christo creáta sunt.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Omnia per Christum et in Christo creáta sunt.

Ant. 3 Omnia subiécit sub pédibus eius et ipsum dedit Caput supra omnem Ecclésiam, quæ est Corpus ipsíus.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnia subiécit sub pédibus eius et ipsum dedit Caput supra omnem Ecclésiam, quæ est Corpus ipsíus.

LECTIO BREVIS

Hebr 10, 5-10

Ideo ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti; corpus autem aptásti mihi; holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio: in cápite libri scriptum est de me: Ut fáciam, Deus, voluntátem tuam. Supérius dicens: Quia hóstias, et oblatiónes, et holocautómata pro peccáto noluísti, nec plácita sunt tibi, quæ secúndum legem offerúntur, tunc dixi: Ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam; aufert primum, ut sequens státuat. In qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Iesu Christi semel.

RESPONSORIUM BREVE

Ecce vénio * Ut fáciam voluntátem tuam.

Ecce vénio * Ut fáciam voluntátem tuam.

Lex tua est in præcórdiis meis.

Ut fáciam voluntátem tuam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ecce vénio * Ut fáciam voluntátem tuam.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Omnes unum sint, Pater, ut credat mundus, quia tu me misísti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Omnes unum sint, Pater, ut credat mundus, quia tu me misísti.

PRECES

Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui reples benefíciis tuis omnes accedéntes ad te: nos fílii tui, hanc diem inchoántes, per Christum cum Ipso et in Ipso te deprecámur:

Dómine, exáudi nos.

Iesu Christe, Fili Dei vivi,

duc nos in lumen tuæ Veritátis.

Dómine, exáudi nos.

Christe, Verbum Dei, qui es apud Patrem usque in sǽculum,

súscita in fidélibus tuis voluntátem Evangélii nuntiándi.

Dómine, exáudi nos.

Iesu, Uncte a Patre in Spíritu Sancto,

cónsecra Ecclésiam tuam in sanctitáte.

Dómine, exáudi nos.

Christe, Póntifex Novi Testaménti,

índue sacerdótes tua sanctitáte ad glóriam Patris.

Dómine, exáudi nos.

Christe, Sapiéntia Dei, pax et reconciliátio nostra,

fac ut omnes efficiámur concórdes et unánimes in Ecclésia tua.

Dómine, exáudi nos.

Christe, Sacérdos Ætérne, Patris glorificátor,

fac ut oblátio nostra in te reddátur laus ætérnæ glóriæ.

Dómine, exáudi nos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem, præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky