15. Iunii 2025

SANCTISSIMÆ TRINITATIS
sollemnitas

Tertia

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus

unum Patri cum Fílio,

dignáre promptus íngeri

nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

confessiónem pérsonent,

flamméscat igne cáritas,

accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem

noscámus atque Fílium,

te utriúsque Spíritum

credámus omni témpore. Amen.

Vel:

Certum tenéntes órdinem,

pio poscámus péctore

hora diéi tértia

trinæ virtútis glóriam,

Ut simus habitáculum

illi Sancto Spirítui,

qui quondam in apóstolis

hac hora distribútus est.

Hoc gradiénte órdine,

ornávit cuncta spléndide

regni cæléstis cónditor

ad nostra ætérna prǽmia.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Te invocámus, te laudámus, te adorámus, o beáta Trínitas.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11).
I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicat nunc domus Aaron, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Dicant nunc, qui timent Dóminum, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

De tribulatióne invocávi Dóminum, *

et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

Dóminus mecum, *

non timébo, quid fáciat mihi homo.

Dóminus mecum adiútor meus, *

et ego despíciam inimícos meos.

Bonum est confúgere ad Dóminum *

quam confídere in hómine.

Bonum est confúgere ad Dóminum *

quam confídere in princípibus.

II

Omnes gentes circuiérunt me, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdántes circumdedérunt me, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Circumdedérunt me sicut apes †

et exarsérunt sicut ignis in spinis, *

et in nómine Dómini excídi eos.

Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *

et Dóminus adiúvit me.

Fortitúdo mea et laus mea Dóminus *

et factus est mihi in salútem.

Vox iubilatiónis et salútis *

in tabernáculis iustórum:

« Déxtera Dómini fecit virtútem! †

Déxtera Dómini exaltávit me; *

déxtera Dómini fecit virtútem! »

Non móriar, sed vivam *

et narrábo ópera Dómini.

Castígans castigávit me Dóminus *

et morti non trádidit me.

III

Aperíte mihi portas iustítiæ; *

ingréssus in eas confitébor Dómino.

Hæc porta Dómini; *

iusti intrábunt in eam.

Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *

et factus es mihi in salútem.

Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud *

et est mirábile in óculis nostris.

Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *

exsultémus et lætémur in ea.

O Dómine, salvum me fac; *

o Dómine, da prosperitátem!

Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *

Benedícimus vobis de domo Dómini.

Deus Dóminus et illúxit nobis. *

Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis
usque ad córnua altáris.

Deus meus es tu, et confitébor tibi, *

Deus meus, et exaltábo te.

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Ant. Te invocámus, te laudámus, te adorámus, o beáta Trínitas.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 21-22

Confírmat nos vobíscum in Christum et unxit nos Deus, et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.

Intráte portas eius in confessióne.

Date glóriam Deo Patri et Fílio et Spirítui Sancto.

ORATIO

Orémus.

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky