15. Iunii 2025

SANCTISSIMÆ TRINITATIS
sollemnitas

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Trínitas, summo sólio corúscans,

glóriæ carmen tibi sit perénne,

quæ tenes nostri veheménti amóre

péctoris ima.

Cónditor rerum, Pater, alma virtus,

quos tuæ vitæ facis atque formæ

esse consórtes, fídei fac usque

dona meréri.

Candor ætérnæ speculúmque lucis

Nate, quos dicis sociásque fratres,

pálmites viti tibi nos inésse

da viridántes.

Cáritas, ignis, píetas, poténti

lúmine ac blando móderans creáta,

Spíritus, mentem rénova, fovéto

íntima cordis.

Hospes o dulcis, Trias obsecránda,

nos tibi iugi fac amóre nexos,

pérpetes donec modulémur hymnos

teque fruámur. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Tibi decus et impérium, tibi glória et potéstas, tibi laus et iubilátio in sempitérna sǽcula, o beáta Trínitas.

Psalmus 62 (63), 2-9
Anima Dominum sitiens
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

Deus, Deus meus es tu, *

ad te de luce vígilo.

Sitívit in te ánima mea, *

te desiderávit caro mea.

In terra desérta et árida et inaquósa, †

sic in sancto appárui tibi, *

ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *

lábia mea laudábunt te.

Sic benedícam te in vita mea *

et in nómine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *

et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

Cum memor ero tui super stratum meum, *

in matutínis meditábor de te,

quia fuísti adiútor meus, *

et in velaménto alárum tuárum exsultábo.

Adhǽsit ánima mea post te, *

me suscépit déxtera tua.

Ant. Tibi decus et impérium, tibi glória et potéstas, tibi laus et iubilátio in sempitérna sǽcula, o beáta Trínitas.

Ant. 2 Te iure laudant, te adórant, te gloríficant omnes creatúræ tuæ, o beáta Trínitas.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum

Dan 3, 57-88. 56

Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, cæli, Dómino, *

benedícite, ángeli Dómini, Dómino.

Benedícite, aquæ omnes,
quæ super cælos sunt, Dómino, *

benedícat omnis virtus Dómino.

Benedícite, sol et luna, Dómino, *

benedícite, stellæ cæli, Dómino.

Benedícite, omnis imber et ros, Dómino, *

benedícite, omnes venti, Dómino.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *

benedícite, frigus et æstus, Dómino.

Benedícite, rores et pruína, Dómino, *

benedícite, gelu et frigus, Dómino.

Benedícite, glácies et nives, Dómino, *

benedícite, noctes et dies, Dómino.

Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *

benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.

Benedícat terra Dóminum, *

laudet et superexáltet eum in sǽcula.

Benedícite, montes et colles, Dómino, *

benedícite, univérsa germinántia in terra,
Dómino.

Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *

benedícite, fontes, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia
quæ movéntur in aquis, Dómino, *

benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.

Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *

benedícite, fílii hóminum, Dómino.

Bénedic, Israel, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *

benedícite, servi Dómini, Dómino.

Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *

benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.

Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *

laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Benedicámus
Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *

laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

Benedíctus es in firmaménto cæli *

et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

In fine huius cantici non dicitur Glória Patri.

Ant. Te iure laudant, te adórant, te gloríficant omnes creatúræ tuæ, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia: ipsi glória in sǽcula.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius).

Cantáte Dómino cánticum novum; *

laus eius in ecclésia sanctórum.

Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *

et fílii Sion exsúltent in rege suo.

Laudent nomen eius in choro, *

in týmpano et cíthara psallant ei,

quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *

et honorábit mansuétos in salúte.

Iúbilent sancti in glória, *

læténtur in cubílibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum *

et gládii ancípites in mánibus eórum,

ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *

castigatiónes in pópulis,

ad alligándos reges eórum in compédibus *

et nóbiles eórum in mánicis férreis,

ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *

glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Ant. Ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia: ipsi glória in sǽcula.

LECTIO BREVIS

1 Cor 12, 4-6

Divisiónes gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.

RESPONSORIUM BREVE

Tibi laus, tibi glória, * O beáta Trínitas. Tibi.

Tibi gratiárum áctio in sǽcula sæculórum. * O beáta Trínitas. Glória Patri. Tibi.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Benedícta sit creátrix et gubernátrix ómnium, sancta et indivídua Trínitas, et nunc et semper et per infiníta sæculórum sǽcula.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Benedícta sit creátrix et gubernátrix ómnium, sancta et indivídua Trínitas, et nunc et semper et per infiníta sæculórum sǽcula.

PRECES

Patrem, Fílium et Spíritum Sanctum adorémus et glorificémus iubilántes:

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater sancte, nobis nesciéntibus sicut opórtet oráre, Spíritum Sanctum donáre dignéris,

ut ádiuvet infirmitátem nostram et póstulet secúndum te pro nobis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Fili Dei, qui Patrem rogásti, ut Paráclitum daret Ecclésiæ tuæ,

fac ut máneat nobíscum in ætérnum Spíritus veritátis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Veni, Sancte Spíritus, et fructus tuos nobis largíre: caritátem, gáudium, pacem, patiéntiam, benignitátem, bonitátem,

longanimitátem, mansuetúdinem, fidem, modéstiam, continéntiam, castitátem.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater omnípotens, qui Spíritum Fílii tui in corda nostra misísti, clamántem: Abba, Pater,

fac nos a Spíritu agi, ut simus herédes tui, coherédes autem Christi.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Christe, qui Paráclitum misísti procedéntem a Patre, ut testimónium perhibéret de te,

fac ut étiam nos testimónium de te perhibeámus coram homínibus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater noster.

ORATIO

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky