Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Te Patrem summum genitúmque Verbum
Flamen ac Sanctum Dóminum faténtur
únicum, quotquot paradísi amœ́nus
hortus adúnat.
Quam modis miris, Trias alma, vivas
pércipit nemo, tamen usque in ævum
cǽlites vultu sátias, alácri
voce canéntes.
Te canunt mundi statuísse molem,
Lúmine ætérno régere univérsa,
ígnibus celsi refovére Amóris
corda tuórum.
Mente permísti súperum catérvis,
iam choris illis sociámus hymnos,
qui tua optámus fore sempitérna
pace beáti. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra,
quóniam eleváta est magnificéntia tua *
super cælos.
Ex ore infántium et lactántium †
perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
ut déstruas inimícum et ultórem.
Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
lunam et stellas, quæ tu fundásti,
quid est homo, quod memor es eius, *
aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?
Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
glória et honóre coronásti eum *
et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
oves et boves univérsas, *
ínsuper et pécora campi,
vólucres cæli et pisces maris, *
quæcúmque perámbulant sémitas maris.
Dómine, Dóminus noster, *
quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra!
Ant. Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.
Ant. 2 Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.
Exsultáte, iusti, in Dómino; *
rectos decet collaudátio.
Confitémini Dómino in cíthara, *
in psaltério decem chordárum psállite illi.
Cantáte ei cánticum novum, *
bene psállite ei in vociferatióne,
quia rectum est verbum Dómini, *
et ómnia ópera eius in fide.
Díligit iustítiam et iudícium; *
misericórdia Dómini plena est terra.
Verbo Dómini cæli facti sunt, *
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
ponens in thesáuris abýssos.
Tímeat Dóminum omnis terra, *
a fácie autem eius
formídent omnes inhabitántes orbem.
Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
ipse mandávit, et creáta sunt.
Dóminus díssipat consília géntium, *
írritas facit cogitatiónes populórum.
Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
cogitatiónes cordis eius
in generatióne et generatiónem.
Ant. Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.
Ant. 3 Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.
Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
De cælo respéxit Dóminus, *
vidit omnes fílios hóminum.
De loco habitáculi sui respéxit *
super omnes, qui hábitant terram,
qui finxit singillátim corda eórum, *
qui intéllegit ómnia ópera eórum.
Non salvátur rex per multam virtútem, *
et gigas non liberábitur
in multitúdine virtútis suæ.
Fallax equus ad salútem, *
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
ut éruat a morte ánimas eórum *
et alat eos in fame.
Anima nostra sústinet Dóminum, *
quóniam adiútor et protéctor noster est;
quia in eo lætábitur cor nostrum, *
et in nómine sancto eius sperávimus.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
Ant. Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.
Verbo Dómini cæli firmáti sunt.
Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
2, 1-16
Magnum Dei voluntatis mysterium
Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.
Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sǽculi neque príncipum huius sǽculi, qui destruúntur, sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sǽculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: « Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum ».
Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur.
Quis enim cognóvit sensum Dómini,
qui ínstruat eum?
Nos autem sensum Christi habémus.
RESPONSORIUM
Cf. Eph 1, 17. 18; 1 Cor 2, 12a
Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det nobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis nostri, * Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.
Non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est. * Ut sciámus.
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi
(Ep. 1 ad Serapionem, 28-30: PG 26, 594-595. 599)
Lux, splendor, gratia in Trinitate et ex Trinitate
Haud abs re fúerit véterem traditiónem, doctrinámque ac fidem cathólicæ Ecclésiæ investigáre, quam scílicet Dóminus trádidit, Apóstoli prædicavére et patres servavére. In ea enim Ecclésia fundáta est, a qua si quis excíderit, is nec esse nec ámplius dici christiánus ulla ratióne póterit.
Itaque Trínitas sancta et perfécta est, quæ in Patre et Fílio et Spíritu Sancto agnóscitur, nihílque aliénum vel extrínsecus admíxtum habet, neque ex creatóre et re creáta constat, sed tota creándi et efficiéndi vi prǽdita est; sibi quoque símilis et indivídua est natúra, unáque eius est efficácia et áctio. Nam Pater per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit, eóque modo sanctæ Trinitátis únitas servátur. Ita unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia et per ómnia et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut princípium et fons; per ómnia vero, nempe per Verbum; in ómnibus dénique, in Spíritu Sancto.
Beátus Paulus, cum de spiritálibus rebus ad Corínthios scribit, ómnia ad unum Deum Patrem tamquam ad caput hoc pacto redúcit: Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.
Quæ enim Spíritus síngulis distríbuit, ea a Patre per Verbum dantur. Nam ómnia quæ Patris sunt, item Fílii: unde ea quæ a Fílio in Spíritu dantur, vera sunt Patris múnera. Simíliter cum Spíritus in nobis est, Verbum, a quo illum accípimus, in nobis étiam est, et in Verbo est quoque Pater, atque ita fit istud: Veniémus ego et Pater, et mansiónem apud eum faciémus. Ubi enim lux est, illic et splendor quoque est; ubi item splendor est, ibi simíliter et eius efficiéntia et spléndida est grátia.
Quod idem Paulus in secúnda Epístola ad Corínthios his verbis docet: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Grátia enim et donum quod in Trinitáte datur, datur a Patre per Fílium in Spíritu Sancto. Nam quemádmodum ex Patre per Fílium datur grátia, ita in nobis fíeri non potest doni communicátio nisi in Spíritu Sancto. Huius síquidem partícipes effécti, Patris caritátem, Fílii grátiam et ipsíus Spíritus communicatiónem habémus.
RESPONSORIUM
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
Benedíctus Deus in firmaménto cæli, et laudábilis et gloriósus in sǽcula. * Laudémus.
CANTICA
Ant. Laus et perénnis glória Deo Patri et Fílio, sancto simul Paríclito, in sǽcula sæculórum.
Is 33, 2-10
Dómine, miserére nostri, *
te enim exspectávimus;
esto bráchium nostrum in mane *
et salus nostra in témpore tribulatiónis.
A voce fragóris fugérunt pópuli, *
ab exaltatióne tua dispérsæ sunt gentes.
Et congregabúntur spólia, sicut collígitur bruchus; *
sicut discúrrunt locústæ, ad ea discúrritur.
Sublímis est Dóminus, quóniam hábitat in excélso; *
implet Sion iudício et iustítia.
Et erit fírmitas in tempóribus tuis; †
divítiæ salútis sapiéntia et sciéntia: *
timor Dómini ipse est thesáurus eius.
Ecce præcónes clamábunt foris, *
ángeli pacis amáre flebunt.
Dissipátæ sunt viæ, *
cessávit tránsiens per sémitam;
írritum fecit pactum, *
reiécit testes,
non reputávit hómines.
Luget et elanguéscit terra, *
confúsus est Líbanus et obsórduit,
et factus est Saron sicut desértum, *
et exaruérunt Basan et Carmélus.
« Nunc consúrgam, dicit Dóminus, *
nunc exaltábor, nunc sublevábor ».
Is 33, 13-16
Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
possédit tremor ímpios.
Quis póterit habitáre de vobis
cum igne devoránte? *
Quis habitábit ex vobis
cum ardóribus sempitérnis?
Qui ámbulat in iustítiis *
et lóquitur æquitátes,
qui réicit lucra ex rapínis *
et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,
qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
et claudit óculos suos, ne vídeat malum:
iste in excélsis habitábit, *
muniménta saxórum refúgium eius;
panis ei datus est, *
aquæ eius fidéles sunt.
Sir 36, 14-19
Miserére plebi tuæ,
super quam invocátum est nomen tuum, *
et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
Reple Sion maiestáte tua *
et glória tua templum tuum.
Da testimónium his,
qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, *
et súscita prædicatiónes,
quas locúti sunt in nómine tuo.
Da mercédem sustinéntibus te, *
ut prophétæ tui fidéles inveniántur.
Et exáudi oratiónes servórum tuórum, †
secúndum beneplácitum super pópulo tuo, *
et dírige nos in viam iustítiæ,
et sciant omnes, qui hábitant terram, *
quia tu es Deus sæculórum.
Ant. Laus et perénnis glória Deo Patri et Fílio, sancto simul Paríclito, in sǽcula sæculórum.
EVANGELIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
ORATIO
Orémus.
Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky