24. Iulii 2025

S. Sarbelii Makhlūf, presbyteri
memoria ad libitum

Natus est in vico Biqa’ Kafra in Libano anno 1828. Ordinem libanensium Maronitarum ingressus, Sarbelii nomen accepit et, sacerdotio auctus, arctæ solitudinis et altioris perfectionis studiosus, e cœnobio Annaiæ in eremum secessit, ubi summa vitæ asperitate, continuis ieiuniis et obsecrationibus Deo servivit et die 24 decembris 1898 pie obdormivit in Domino.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,

cuius insígnem cólimus triúmphum,

iste conféssor sine fine lætus

regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,

éxhibens sacræ documénta vitæ

ac Deo semper sátagens placére

péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,

ábluat nostrum pius ut reátum,

et sua ducat prece nos ad alta

cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,

laus in excélsis, honor ac perénnis,

qui suis totum móderans gubérnat

légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio
Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi (Gal 2, 16).

Dómine, exáudi oratiónem meam, †

áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *

exáudi me in tua iustítia.

Et non intres in iudícium cum servo tuo, *

quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.

Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †

contrívit in terra vitam meam, *

collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.

Et anxiátus est in me spíritus meus, *

in médio mei obríguit cor meum.

Memor fui diérum antiquórum, †

meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *

in factis mánuum tuárum recogitábam.

Expándi manus meas ad te, *

ánima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velóciter exáudi me, Dómine; *

defécit spíritus meus.

Non abscóndas fáciem tuam a me, *

ne símilis fiam descendéntibus in lacum.

Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *

quia in te sperávi.

Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *

quia ad te levávi ánimam meam.

Eripe me de inimícis meis, *

Dómine, ad te confúgi.

Doce me fácere voluntátem tuam, *

quia Deus meus es tu.

Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *

propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.

In iustítia tua *

edúces de tribulatióne ánimam meam.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Canticum
Consolatio et gaudium in civitate sancta

Is 66, 10-14a

Illa, quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *

omnes, qui dilígitis eam;

gaudéte cum ea gáudio, *

univérsi, qui lugebátis super eam,

ut sugátis et repleámini *

ab úbere consolatiónis eius,

ut mulgeátis et delíciis affluátis *

ex ubéribus glóriæ eius.

Quia hæc dicit Dóminus: †

« Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *

et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.

Sugétis, in ulnis portabímini, *

et super génua blandiéntur vobis.

Quómodo si quem mater consolátur, †

ita ego consolábor vos; *

et in Ierúsalem consolabímini.

Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *

et ossa vestra quasi herba germinábunt ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Psalmus 146 (147 A)
Domini potentia et bonitas
Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.

Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *

quóniam iucúndum est celebráre laudem.

Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *

dispérsos Israélis congregábit.

Qui sanat contrítos corde *

et álligat plagas eórum;

qui númerat multitúdinem stellárum *

et ómnibus eis nómina vocat.

Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *

sapiéntiæ eius non est númerus.

Susténtat mansuétos Dóminus, *

humílians autem peccatóres usque ad terram.

Præcínite Dómino in confessióne, *

psállite Deo nostro in cíthara.

Qui óperit cælum núbibus *

et parat terræ plúviam.

Qui prodúcit in móntibus fenum *

et herbam servitúti hóminum.

Qui dat iuméntis escam ipsórum *

et pullis corvórum invocántibus eum.

Non in fortitúdine equi delectátur, *

nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.

Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *

et in eis, qui sperant super misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deo nostro iucúnda sit laudátio.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a

Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.

Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.

Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.

Constítui custódes.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES

Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,

numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,

ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,

numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,

nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui sanctum Sarbélium, presbýterum, ad singulárem pugnam erémi vocásti et omni génere pietátis imbuísti, concéde nobis, quǽsumus, ut imitatóres domínicæ passiónis effécti regno eius mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky