Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Te gratulántes pángimus,
Martha, cum tuis frátribus,
quæ meruísti sǽpius
Christum domi recípere.
Tantum libénter hóspitem
curis ornábas sédulis,
in plúrima sollícita
amóris dulci stímulo.
Pascis dum læta Dóminum,
María atque Lázarus
possunt ab illo grátiæ
vitǽque cibum súmere.
Captúro mortis trámitem
dante soróre arómata,
extrémi tu servítii
vigil donásti múnera.
Iesu felíces hóspites,
corda nostra accéndite,
ut illi gratæ iúgiter
sint sedes amicítiæ.
Sit Trinitáti glória,
quæ nos in domum cǽlicam
admítti tandem tríbuat
tecúmque laudes cánere. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
« Non requíret, non est Deus ».
Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur.
Dixit enim in corde suo: « Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo ».
Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
Oculi eius in páuperem respíciunt; *
insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
Dixit enim in corde suo: « Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: « Non requíres ».
Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies.
Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.
Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
Qui dixérunt: « Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est? ».
« Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt ».
Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum.
Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
9, 1-15
Fructus spiritales collectæ
Fratres: De ministério, quod fit in sanctos, supérfluum est mihi scríbere vobis; scio enim promptum ánimum vestrum, pro quo de vobis glórior apud Macédonas, quóniam Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos. Misi autem fratres, ut ne, quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut, quemádmodum dixi, paráti sitis, ne, cum vénerint mecum Macédones et invénerint vos imparátos, erubescámus nos, ut non dicam vos, in hac substántia. Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos et prǽparent repromíssam benedictiónem vestram, ut hæc sit paráta sic quasi benedictiónem, non quasi avarítiam.
Hoc autem: qui parce séminat, parce et metet, et qui séminat in benedictiónibus, in benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte, hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: « Dispérsit, dedit paupéribus, iustítia eius manet in ætérnum ».
Qui autem adminístrat semen seminánti, et panem ad manducándum præstábit et multiplicábit semen vestrum et augébit increménta frugum iustítiæ vestræ. In ómnibus locupletáti in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo — quóniam ministérium huius offícii non solum supplet ea, quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes Deo — per probatiónem ministérii huius glorificántes Deum in obœdiéntia confessiónis vestræ in evangélium Christi et simplicitáte communiónis in illos et in omnes, et ipsórum obsecratióne pro vobis desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis. Grátias Deo super inenarrábili dono eius.
RESPONSORIUM
Lc 6, 38; 2 Cor 9, 7a
Date, et dábitur vobis; mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. * Eádem mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.
Unusquísque donet prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte. * Eádem mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.
LECTIO ALTERA
Ex sermónibus sancti Bernárdi abbátis
(Sermo 3 in Assumptione beatæ Mariæ Virginis, 4. 5: PL 183, 423. 424)
In domo nostra tria ministeria distribuit ordinatio caritatis
Considerémus, fratres, quemádmodum in hac domo nostra tria hæc distribúerit ordinátio caritátis: Marthæ administratiónem, Maríæ contemplatiónem, Lázari pæniténtiam. Habet hæc simul quæcúmque perfécta est ánima; magis tamen vidéntur ad síngulos síngula pertinére, ut álii vacent sanctæ contemplatióni, álii déditi sint fratérnæ administratióni, álii in amaritúdine ánimæ suæ recógitent annos suos, tamquam vulneráti dormiéntes in sepúlcris. Sic plane, sic opus est, ut María pie et sublímiter séntiat de Deo suo, Martha benígne et misericórditer de próximo, Lázarus mísere et humíliter de se ipso.
Gradum suum quisque consíderet. Si invénti fúerint in civitáte hac Noe, Dániel, Iob, ipsi iustítia sua liberabúntur, ait Dóminus: sed fílium aut fíliam non liberábunt. Némini nos blandímur, útinam nec vestrum quíspiam se sedúcat! Quibus enim nulla crédita est dispensátio, administrátio nulla commíssa, his omníno sedéndum erit, aut secus pedes Iesu cum María, aut certe cum Lázaro intra septa sepúlcri. Quidni erga multa turbétur Martha, quæ sollícita est pro multis? Tibi vero cui nécessitas hæc non incúmbit, e duóbus unum est necessárium: aut non turbári pénitus, sed delectári magis in Dómino; aut, si id necdum potes, turbári non erga plúrima, sed, ut de se prophéta lóquitur, ad te ipsum.
Sed et ipsam quoque Martham admónitam esse necésse est, id máxime quæri inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Erit autem fidélis, si neque quæ Iesu Christi, ut sit inténtio pura; nec suam fáciat, sed Dómini voluntátem, ut sit áctio ordináta. Sunt enim quorum non simplex est óculus, et recípiunt mercédem suam. Sunt qui ferúntur própriis mótibus animórum, et contamináta sunt univérsa quæ ófferunt, quippe cum voluntátes eórum inveniántur in eis.
Veni nunc mecum ad nuptiále carmen, et considerémus quemádmodum sponsus, ubi sponsam vocat, nec ullum omíserit ex his tribus, nec his addíderit quidquam. Surge, inquit, própera, amíca mea, formósa mea, colúmba mea, et veni. An non amíca est, quæ Domínicis lucris inténta, fidéliter ipsam quoque pro eo ponit ánimam suam? Quóties enim pro uno ex mínimis eius spirituále stúdium intermíttit, tóties pro eo spirituáliter ponit ánimam suam. An non formósa, quæ revelatá fácie glóriam Dómini speculándo, in eándem imáginem transformátur de claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu? An non colúmba, quæ plangit et gemit in foramínibus petræ, in cavérnis macériæ, tamquam sepúlta sub lápide?
RESPONSORIUM
Io 12, 3
Postquam Iesus suscitávit Lázarum, fecérunt ei Bethániæ cenam, * Et Martha ministrábat.
María ergo accépit libram unguénti pretiósi et unxit pedes Iesu. * Et Martha ministrábat.
Vel:
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
(Sermo 103, 1-2. 6: PL 38, 613. 615)
Beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt
Verba Dómini nostri Iesu Christi ádmonent nos esse unum áliquid quo tendámus, quando in huius sǽculi multitúdine laborámus. Téndimus autem adhuc peregrinántes, nondum manéntes; adhuc in via, nondum in pátria; adhuc desiderándo, nondum fruéndo. Tamen tendámus, et sine pigrítia et sine intermissióne tendámus, ut aliquándo perveníre valeámus.
Martha et María duæ soróres erant, ambæ non solum carne, sed étiam religióne germánæ; ambæ Dómino cohæsérunt, ambæ Dómino in carne præsénti concórditer serviérunt. Suscépit eum Martha, sicut solent súscipi peregríni. Sed tamen suscépit fámula Dóminum, ægra Salvatórem, creatúra Creatórem. Suscépit autem Spíritu pascénda in carne pascéndum. Vóluit enim Dóminus formam servi accípere, et accépta forma servi in illa pasci a servis, dignatióne, non condicióne. Nam et ista dignátio fuit, se præbére pascéndum. Habébat carnem, in qua esuríret quidem et sitíret.
Sic ergo suscéptus est Dóminus tamquam hospes, qui in sua própria venit, et sui eum non recepérunt; sed quotquot recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri; adóptans servos, et fratres fáciens; rédimens captívos, et fáciens coherédes. Ne quis tamen vestrum fórsitan dicat: « O beáti qui Christum suscípere in domum própriam meruérunt! ». Noli dolére, noli murmuráre quia tempóribus natus es, quando iam Dóminum non vides in carne; non tibi ábstulit istam dignitátem. Cum uni, inquit, ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis.
Céterum tu, Martha, pace tua díxerim, in bono ministério benedícta, pro isto labóre tuo mercédem quæris, quiétem. Modo occupáta es circa multum ministérium, páscere vis mortália córpora, licet sanctórum; numquid cum véneris ad illam pátriam, invénies peregrínum, quem suscípias hospítio? Invénies esuriéntem, cui panem frangas? Sitiéntem, cui potum pórrigas? Ægrum, quem vísites? Litigántem, quem concórdes? mórtuum, quem sepélias?
Omnia ista ibi non erunt; sed quid ibi erit? Quod María elégit: ibi pascémur, non pascémus. Ideo hoc ibi erit plenum atque perféctum, quod hic elégit María: de illa mensa opulénta, de verbo Dómini micas colligébat. Nam vultis nosse quid ibi erit? Dóminus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia fáciet eos recúmbere et transíbit et ministrábit illis.
RESPONSORIUM
Io 12, 3
Postquam Iesus suscitávit Lázarum, fecérunt ei Bethániæ cenam, * Et Martha ministrábat.
María ergo accépit libram unguénti pretiósi et unxit pedes Iesu. * Et Martha ministrábat.
ORATIO
Orémus.
Deus, cuius Fílius de sepúlcro ad vitam Lázarum revocávit, et in domo Marthæ dignátus est hospitári, da nobis, quǽsumus, ut ipsi in frátribus nostris fidéliter ministrántes, cum María verbi eius meditatióne pasci mereámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky