29. Iulii 2025

Ss. Marthæ, Mariæ et Lazari
memoria

Martha, Maria et Lazarus germani erant; Bethaniæ cum hospitio Dominum excepissent, ei diligenter Martha ministravit et Maria eum pie audivit atque suis orationibus resurrectionem fratris impetraverunt.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Quas tibi laudes ferimúsque vota,

nos tuis possint méritis iuváre,

Martha, quam mire sibi corde iungit

Christo amíco.

Te frequens visit Dóminus tuáque

in domo degit plácida quiéte

ac tuis verbis studiísque lætans

teque minístra.

Tu prior fratrem quéreris perísse,

cumque María lacrimáta multum,

áspicis vitæ súbita Magístri

voce redíre.

Quæ fide prompta stábilem fatéris

spem resurgéndi, Dómino probánte,

ímpetra nobis cúpide in perénne

pérgere regnum.

Laus Deo Patri, Genitóque virtus,

Flámini Sancto párilis potéstas,

glóriam quorum pétimus per ævum

cérnere tecum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius, *

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum *

et super flúmina firmávit eum.

Quis ascéndet in montem Dómini, *

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde, †

qui non levávit ad vana ánimam suam, *

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino *

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, *

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio.

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dominus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Canticum
Deus castigans et salvans

Tob 13, 2-8

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).

Benedíctus Deus vivens in ævum, †

et regnum illíus, *

quia ipse flagéllat et miserétur,

dedúcit usque ad ínferos deórsum †

et redúcit a perditióne maiestáte sua, *

et non est qui effúgiat manum eius.

Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †

quia ipse dispérsit vos in illis *

et ibi osténdit maiestátem suam.

Et exaltáte illum coram omni vivénte, †

quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *

et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula.

Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *

et ómnium miserébitur vestrum

et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *

ubicúmque dispérsi fuéritis.

Cum convérsi fuéritis ad illum †

in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *

ut faciátis coram illo veritátem,

tunc revertétur ad vos *

et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius.

Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *

et confitémini illi in toto ore vestro.

Benedícite Dóminum iustítiæ *

et exaltáte regem sæculórum.

Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *

et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.

Convertímini, peccatóres, †

et fácite iustítiam coram illo. *

Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam?

Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *

et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.

Benedícite Dóminum, omnes elécti, †

et omnes laudáte maiestátem illíus. *

Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.

Ant. 3 Rectos decet collaudátio.

Psalmus 32 (33)
Laus Domini providentis
Omnia per ipsum facta sunt (Io 1, 3).

Exsultáte, iusti, in Dómino; *

rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara, *

in psaltério decem chordárum psállite illi.

Cantáte ei cánticum novum, *

bene psállite ei in vociferatióne,

quia rectum est verbum Dómini, *

et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium; *

misericórdia Dómini plena est terra.

Verbo Dómini cæli facti sunt, *

et spíritu oris eius omnis virtus eórum.

Cóngregans sicut in utre aquas maris, *

ponens in thesáuris abýssos.

Tímeat Dóminum omnis terra, *

a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.

Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *

ipse mandávit, et creáta sunt.

Dóminus díssipat consília géntium, *

írritas facit cogitatiónes populórum.

Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *

cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *

pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De cælo respéxit Dóminus, *

vidit omnes fílios hóminum.

De loco habitáculi sui respéxit *

super omnes, qui hábitant terram,

qui finxit singillátim corda eórum, *

qui intéllegit ómnia ópera eórum.

Non salvátur rex per multam virtútem, *

et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.

Fallax equus ad salútem, *

in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *

in eos, qui sperant super misericórdia eius,

ut éruat a morte ánimas eórum *

et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum, *

quóniam adiútor et protéctor noster est;

quia in eo lætábitur cor nostrum, *

et in nómine sancto eius sperávimus.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *

quemádmodum sperávimus in te.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Rectos decet collaudátio.

LECTIO BREVIS

Rom 12, 1-2

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE

Exsúltent iusti * In conspéctu Dei.

Exsúltent iusti * In conspéctu Dei.

Et delecténtur in lætítia.

In conspéctu Dei.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Exsúltent iusti * In conspéctu Dei.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Elevántis sursum óculis, voce magna Iesus clamávit: Lázare, veni foras!

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Elevántis sursum óculis, voce magna Iesus clamávit: Lázare, veni foras!

PRECES

Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,

dimítte nobis, quia multum peccávimus.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,

concéde nobis ut vestígia tua sectémur.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,

concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,

concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, cuius Fílius de sepúlcro ad vitam Lázarum revocávit, et in domo Marthæ dignátus est hospitári, da nobis, quǽsumus, ut ipsi in frátribus nostris fidéliter ministrántes, cum María verbi eius meditatióne pasci mereámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky