Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari.
Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos.
Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis.
Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne.
Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos.
Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum.
Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre.
Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
Dómine, véritas tua usque ad nubes.
Iudícia tua abýssus multa.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
6, 11- 21
Ultima exhortatio
Tu, o homo Dei, hæc fuge; sectáre vero iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, ad quam vocátus es, et conféssus es bonam confessiónem coram multis téstibus.
Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut serves mandátum sine mácula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regnántium et Dóminus dominántium, qui solus habet immortalitátem, lucem hábitans inaccessíbilem, quem vidit nullus hóminum, nec vidére potest; cui honor et impérium sempitérnum. Amen.
Divítibus huius sǽculi prǽcipe non supérbe sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo, qui præstat nobis ómnia abúnde ad fruéndum, bene ágere, dívites fíeri in opéribus bonis, fácile tribúere, communicáre, thesaurizáre sibi fundaméntum bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam.
O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ, quam quidam profiténtes circa fidem aberravérunt.
Grátia vobíscum.
RESPONSORIUM
Col 2, 6-7; Mt 6, 19a. 20a
Sicut accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte, radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide sicut didicístis, * Abundántes in gratiárum actióne.
Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra; thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo. * Abundántes in gratiárum actióne.
LECTIO ALTERA
Ex allocutiónibus sancti Ioánnis XXIII, papæ
(In sollemnem Concilii Œcumenici Vaticani II inaugurationem, die 11 octobris 1962: AAS 54 [1962], 786-787. 792-793)
Ecclesia amantissima omnium mater
Gaudet Mater Ecclésia quod, singulári Divínæ Providéntiæ múnere, optatíssimus iam dies illúxit, quo, áuspice Deípara Vírgine, cuius matérna dígnitas hódie festo ritu recólitur, hic ad Beáti Petri sepúlcrum Concílium Œcuménicum Vaticánum Secúndum sollémniter inítium capit.
Gravíssimæ sane res et quæstiónes ab humáno génere dissolvéndæ, post vigínti fere sǽcula non mutántur; étenim Christus Iesus semper médium quasi locum tenet históriæ et vitæ: hómines aut ipsi ipsiúsque Ecclésiæ adhǽrent, atque ádeo lucis, suavitátis, recti órdinis pacísque bonis fruúntur; aut sine ipso vivunt vel contra ipsum agunt et consúlto extra Ecclésiam commorántur, quo fit ut confúsio inter eos habeátur, mútuæ ratiónes ásperæ efficiántur, cruentórum bellórum impéndeat perículum.
Ineúnte Concílio Œcuménico Vaticáno Secúndo, manifésto ut álias numquam patet, veritátem Dómini in ætérnum manére. Síquidem, dum ætas ætáti succédit, incértas cérnimus hóminum opinatiónes álias álias excípere atque enascéntes erróres sæpe cito velut nébulam sole depúlsam evanéscere.
Quibus erróribus Ecclésia nullo non témpore óbstitit, eos sæpe etiam damnávit, et quidem severitáte firmíssima. Ad præsens tempus quod áttinet, Christi Sponsæ placet misericórdiæ medicínam adhibére, pótius quam severitátis arma suscípere; magis quam damnándo, suæ doctrínæ vim ubérius explicándo putat hodiérnis necessitátibus esse consuléndum. Non quod desint falláces doctrínæ, opinatiónes, perícula præcavénda atque dissipánda; sed quia hæc ómnia tam apérte pugnant cum rectis honestátis princípiis, ac tam exitiáles peperére fructus, ut hódie hómines per se ipsi ea damnáre incípere videántur, ac nominátim illas vivéndi formas, quæ Deum eiúsque leges posthábeant, nímiam in téchnicæ artis progréssibus pósitam confidéntiam, prosperitátem únice vitæ cómmodis inníxam. Ipsi magis magísque norunt, humánæ persónæ dignitátem eiúsque cóngruam perfectiónem negótium esse magni moménti et ad expediéndum perárduum. Quod autem máxime ínterest, íidem experiéndo tandem didicérunt, extérnam vim áliis impósitam, armórum poténtiam, políticum dominátum mínime satis esse, ad gravíssimas, quæ eos angunt, quæstiónes felíciter dissolvéndas.
Hisce in rerum adiúnctis, Cathólica Ecclésia, dum per Œcuménicum hoc Concílium religiósæ veritátis facem attóllit, amantíssimam ómnium matrem se vult præbére, benígnam, patiéntem, atque erga fílios a se seiúnctos misericórdia ac bonitáte permótam humáno géneri, tot difficultátibus laboránti, ipsa, ut olim Petrus mísero illi qui ab eo stipem rogáverat, dicit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo hoc tibi do; in nómine Iesu Christi Nazaréni surge et ámbula. Scílicet nostrórum témporum homínibus Ecclésia non cadúcas pórrigit divítias, neque beatitátem dumtáxat terrénam pollicétur; sed supérnæ grátiæ bona impértit, quæ cum hómines ad filiórum Dei dignitátem érigant, tam válido præsídio et adiuménto sunt ad humaniórem efficiéndam eórum vitam; uberióris doctrínæ suæ fontes áperit, qua hómines luce Christi collustráti pénitus intellígere valent, quid ipsi revéra sint, qua dignitáte excéllant, quem finem prósequi débeant; per fílios dénique suos ubíque christiánæ caritátis spátia dilátat, qua ad dissensiónum sémina evellénda nihil est áptius et ad provehéndam concórdiam, iustam pacem fraternámque ómnium unitátem nihil est efficácius.
RESPONSORIUM
Cf. Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9
Dixit Iesus Simóni: Dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in sancto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánæ caritátis lætánter effúndere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky