11. Octobris 2025

S. Joannis XXIII, papæ
memoria ad libitum

Angelus Iosephus Roncalli in vico Sotto il Monte in provincia Bergomensi in Italia anno 1881 ortus est. Undecim annos natus Seminarium dioecesanum ingressus est et studia dein apud Pontificium Seminarium Romanum perfecit. Anno 1904 presbyter ordinatus est et Secretarii Episcopi Bergomensis officiis functus. Anno 1921, ministerium apud Apostolicam Sedem inivit uti Præses Consilii centralis pro Italia Pontificii Operis de Propaganda Fide; anno 1925, Visitator Apostolicus ac deinde Delegatus Apostolicus in Bulgaria fuit et, anno 1935, in Turcia et Græcia; anno 1944, Apostolicus Nuntius in Gallia nominatus est. Anno 1953, Cardinalis creatus est et Patriarcha Venetiarum exinde factus. Anno 1958, Summus Pontifex evectus est: in Pontificatu suo Synodum Romanam convocavit, Commissionem pro Codicis Iuris Canonici recognitione instituit et Concilium Œcumenicum Vaticanum Secundum indixit. Romæ vesperi diei 3 Iunii 1963 obiit.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,

cuius insígnem cólimus triúmphum,

iste conféssor sine fine lætus

regnat in astris.

Qui Petri summa cáthedra resídens,

præsul imménsi gregis et magíster,

regna per claves Dómini poténter

cǽlica pandit.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,

ábluat nostrum pius ut reátum,

et sua ducat prece nos ad alta

cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,

laus in excélsis, honor ac perénnis,

qui suis totum móderans gubérnat

légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac, *

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi, *

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias, *

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine, *

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *

quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam

Sap 9, 1-6. 9-11

Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere … adversarii vestri (Lc 21, 15).

Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *

qui fecísti ómnia verbo tuo

et sapiéntia tua constituísti hóminem, *

ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,

et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *

et in directióne cordis iudícium iudicáret,

da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *

et noli me reprobáre a púeris tuis,

quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †

homo infírmus et exígui témporis *

et minor ad intelléctum iudícii et legum.

Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †

si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *

in níhilum computábitur.

Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *

quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,

et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *

et quid diréctum in præcéptis tuis.

Emítte illam de cælis sanctis tuis *

et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,

ut mecum sit et mecum labóret, *

ut sciam quid accéptum sit apud te.

Scit enim illa ómnia et intéllegit †

et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *

et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini
Dico … gentes propter misericordiam glorificare Deum (Rom 15, 8. 9).

Laudáte Dóminum, omnes gentes, *

collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *

et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Véritas Dómini manet in ætérnum.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a

Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.

Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.

Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.

Constítui custódes.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES

Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,

numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,

ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,

numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,

nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pasce pópulum tuum, Dómine.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in sancto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánæ caritátis lætánter effúndere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky