Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Vox clara ecce íntonat,
obscúra quæque íncrepat:
procul fugéntur sómnia;
ab æthre Christus prómicat.
Mens iam resúrgat tórpida
quæ sorde exstat sáucia;
sidus refúlget iam novum,
ut tollat omne nóxium.
E sursum Agnus míttitur
laxáre gratis débitum;
omnes pro indulgéntia
vocem demus cum lácrimis,
Secúndo ut cum fúlserit
mundúmque horror cínxerit,
non pro reátu púniat,
sed nos pius tunc prótegat.
Summo Parénti glória
Natóque sit victória,
et Flámini laus débita
per sæculórum sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ex 15, 1-4b. 8-13. 17-18
Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare.
Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum!
Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare.
In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coaguláta sunt abýssi in médio mari.
Dixit inimícus: « Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea! ».
Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum.
Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
† collaudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
LECTIO BREVIS
Is 11, 1-3a
Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini.
RESPONSORIUM BREVE
Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
Et glória eius in te vidébitur.
Oriétur Dóminus.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Sion, noli timére: ecce Deus tuus véniet, allelúia.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Sion, noli timére: ecce Deus tuus véniet, allelúia.
PRECES
Deum Patrem, qui antíqua dispositióne pópulum suum salváre státuit, orémus dicéntes:
Custódi plebem tuam, Dómine.
Deus, qui pópulo tuo germen iustítiæ promisísti,
custódi sanctitátem Ecclésiæ tuæ.
Custódi plebem tuam, Dómine.
Inclína cor hóminum, Deus, in verbum tuum,
et confírma fidéles tuos sine queréla in sanctitáte.
Custódi plebem tuam, Dómine.
Consérva nos in dilectióne Spíritus tui,
ut Fílii tui, qui ventúrus est, misericórdiam suscipiámus.
Custódi plebem tuam, Dómine.
Confírma nos, Deus clementíssime, usque in finem,
in diem advéntus Dómini Iesu Christi.
Custódi plebem tuam, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui, ad liberándum humánum genus a vetustátis condicióne, Unigénitum tuum in hunc mundum misísti, largíre devóte exspectántibus supérnæ tuæ grátiam pietátis, ut ad veræ perveniámus prǽmium libertátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky