Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
annuntiáte inter gentes ópera eius.
Cantáte ei et psállite ei, *
meditámini in ómnibus mirabílibus eius.
Laudámini in nómine sancto eius, *
lætétur cor quæréntium Dóminum.
Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
quǽrite fáciem eius semper.
Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
prodígia eius et iudícia oris eius:
semen Abraham, servi eius, *
fílii Iacob, elécti eius.
Ipse Dóminus Deus noster; *
in univérsa terra iudícia eius.
Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
verbi, quod mandávit in mille generatiónes,
quod dispósuit cum Abraham, *
et iuraménti sui ad Isaac.
Et státuit illud Iacob in præcéptum *
et Israel in testaméntum ætérnum
dicens: « Tibi dabo terram Chánaan *
funículum hereditátis vestræ ».
Cum essent número brevi, *
paucíssimi et peregríni in ea
et pertransírent de gente in gentem *
et de regno ad pópulum álterum,
non permísit hóminem nocére eis *
et corrípuit pro eis reges:
« Nolíte tángere christos meos *
et in prophétis meis nolíte malignári ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.
Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Et vocávit famem super terram *
et omne báculum panis contrívit.
Misit ante eos virum, *
in servum venúmdatus est Ioseph.
Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
in ferrum intrávit collum eius,
donec veníret verbum eius, *
elóquium Dómini purgáret eum.
Misit rex et solvit eum, *
princeps populórum, et dimísit eum;
constítuit eum dóminum domus suæ *
et príncipem omnis possessiónis suæ,
ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
et senes eius prudéntiam docéret.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.
Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
Et intrávit Israel in Ægýptum, *
et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.
Et auxit pópulum suum veheménter *
et confortávit eum super inimícos eius.
Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
et dolum fácerent in servos eius.
Misit Móysen servum suum, *
Aaron, quem elégit.
Pósuit in eis verba signórum suórum *
et prodigiórum in terra Cham.
Misit ténebras et obscurávit, *
et restitérunt sermónibus eius.
Convértit aquas eórum in sánguinem *
et occídit pisces eórum.
Edidit terra eórum ranas *
in penetrálibus regum ipsórum.
Dixit, et venit cœnomýia *
et scínifes in ómnibus fínibus eórum.
Pósuit plúvias eórum grándinem, *
ignem comburéntem in terra ipsórum.
Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
et contrívit lignum fínium eórum.
Dixit, et venit locústa *
et bruchus, cuius non erat númerus,
et comédit omne fenum in terra eórum *
et comédit fructum terræ eórum.
Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
primítias omnis róboris eórum.
Et edúxit eos cum argénto et auro; *
et non erat in tríbubus eórum infírmus.
Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
quia incúbuit timor eórum super eos.
Expándit nubem in protectiónem *
et ignem, ut lucéret eis per noctem.
Petiérunt, et venit cotúrnix, *
et pane cæli saturávit eos.
Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
abiérunt in sicco flúmina.
Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
ad Abraham púerum suum.
Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
eléctos suos in lætítia.
Et dedit illis regiónes géntium, *
et labóres populórum possedérunt,
ut custódiant iustificatiónes eius *
et leges eius servent.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
Iustítias et iudícia sua Israel.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
21, 6-12
Custos nuntiat ruinam Babylonis
Hæc enim dixit mihi Dóminus:
« Vade et pone speculatórem;
quodcúmque víderit, annúntiet.
Si víderit currum, bigam équitum,
ascensórem ásini et ascensórem caméli,
intueátur diligénter multo intúitu ».
Et clamávit speculátor:
« Super spécula, Dómine,
ego sum stans iúgiter per diem,
et super custódiam meam
ego sum stans totis nóctibus.
Ecce huc venit agmen virórum,
biga équitum ».
Et respóndit et dixit:
« Cécidit, cécidit Bábylon,
et ómnia sculptília deórum eius
contríta sunt in terram ».
Tritúra mea et fili áreæ meæ,
quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel,
annuntiávit vobis.
Oráculum Duma.
Ad me clamat ex Seir:
« Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte? ».
Dixit custos:
« Venit mane, sed étiam nox;
si quǽritis, quǽrite,
revertímini, veníte ».
RESPONSORIUM
Ap 18, 2. 4. 5
Exclamávit Angelus in forti voce: Cécidit Bábylon magna; et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
Pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum eius. * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
(Tract. 123, 5: CCL 36, 678-680)
Molestiam mortis vincat vis amoris
Prius Dóminus quod sciébat intérrogat, nec semel, sed íterum ac tértio, utrum Petrus eum díligat; nec áliud tóties audit a Petro quam se díligi, nec áliud tóties comméndat Petro quam suas oves pasci.
Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat quam timóri, et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens quam vita præsens. Sit amóris offícium páscere domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem.
Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincúntur amáre, non Christum.
Contra hos ergo vígilat tóties inculcáta ista vox Christi, quos Apóstolus gemit sua quǽrere, non quæ Iesu Christi.
Nam quid est áliud: Díligis me? Pasce oves meas, quam si dicerétur: Si me díligis, non te páscere cógita, sed oves meas; sicut meas pasce, non sicut tuas; glóriam meam in eis quære, non tuam; domínium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eórum societáte qui pértinent ad témpora periculósa, seípsos amántes et cétera, quæ huic malórum inítio conectúntur?
Non sint ergo seípsos amántes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsíus eas pascant.
Quod vítium máxime cavéndum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quærant, non quæ Iesu Christi, et in usus cupiditátum suárum cónferant pro quibus sanguis fusus est Christi.
Cuius amor in eo, qui pascit oves eius, in tam magnum debet spirituálem créscere ardórem, ut vincat étiam mortis naturálem timórem, quo mori nólumus et quando cum Christo vívere vólumus.
Sed, moléstia quantacúmque sit mortis, debet eam víncere vis amóris, quo amátur ille qui, cum sit vita nostra, étiam mortem vóluit perférre pro nobis.
Nam si nulla esset mortis vel parva moléstia, non esset tam magna mártyrum glória. Sed si pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, ex ipsis óvibus tam multos sibi mártyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritáte certáre et usque ad sánguinem advérsus peccátum, quibus oves ipsas pascéndas, hoc est docéndas regendásque commíttit?
Ac per hoc, præcedénte passiónis eius exémplo, quis non vídeat magis debére imitándo pastóri hærére pastóres, si eum multæ étiam imitátæ sunt oves, sub quo pastóre uno in grege uno, et pastóres ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves pro quibus est ómnibus passus, quia et ipse, ut pro ómnibus paterétur, ovis est factus.
RESPONSORIUM
Sir 45, 3; Ps 78, 70. 71
Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, ius dedit illi ad pópulum suum: * Et osténdit illi glóriam suam.
Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.
ORATIO
Orémus.
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky