Laudes matutinæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
regnat in astris.
Qui sacerdótis, ducis ac magístri
munus insúmpsit pópulis sacrátum,
præsul et vitæ sápiens parávit
dona beátæ.
Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
cúlmina cæli.
Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
légibus orbem. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ex 15, 1-4b. 8-13. 17-18
Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare.
Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum!
Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare.
In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coaguláta sunt abýssi in médio mari.
Dixit inimícus: « Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea! ».
Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.
Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?
Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum.
Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
† collaudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Laudáte Dóminum, omnes gentes.
LECTIO BREVIS
Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.
RESPONSORIUM BREVE
Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.
Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.
Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
Constítui custódes.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Super te, Ierúsalem, * Constítui custódes.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky