9. Decembris 2025

S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin
memoria ad libitum

Ex Indorum nativorum stirpe in territorio nunc Mexici circa annum 1474 natus est. Ei Dei Genitrix in colle Tepeyac apud Mexicopolim se manifestavit, ac proinde ipse, vir fide purissima præditus, humilitate et fervore suo effecit, ut illic in honorem Beatæ Mariæ Virginis de Guadalupe ecclesiam ædificaretur, ubi anno 1548 in Domino quievit.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,

perpes coróna cǽlitum,

in hac die cleméntius

nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis

conféssor almus cláruit,

cuius celébrat ánnua

devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi

gressu seréno tránsiit,

tibi fidélis iúgiter

iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis

non cor cadúcis ápplicans,

cum ángelis cæléstibus

lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue

nobis sequi vestígia;

huius precátu sérvulis

dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5, 5).
I

Noli æmulári in malignántibus, *

neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *

et quemádmodum herba virens décident.

Spera in Dómino et fac bonitátem, *

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, *

et dabit tibi petitiónes cordis tui.

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *

et ipse fáciet;

et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *

et iudícium tuum tamquam merídiem.

Quiésce in Dómino et exspécta eum; †

noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *

in hómine, qui molítur insídias.

Désine ab ira et derelínque furórem, *

noli æmulári, quod vertit ad malum,

quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *

sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram.

Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *

et quæres locum eius et non invénies.

Mansuéti autem hereditábunt terram *

et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

Insidiábitur peccátor iusto *

et stridébit super eum déntibus suis.

Dóminus autem irridébit eum, *

quóniam próspicit quod véniet dies eius.

Gládium evaginavérunt peccatóres, *

intendérunt arcum suum,

ut deíciant páuperem et ínopem, *

ut trucídent recte ambulántes in via.

Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *

et arcus eórum confringétur.

Mélius est módicum iusto *

super divítias peccatórum multas,

quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *

confírmat autem iustos Dóminus.

Novit Dóminus dies immaculatórum, *

et heréditas eórum in ætérnum erit.

Non confundéntur in témpore malo *

et in diébus famis saturabúntur.

Quia peccatóres períbunt, †

inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *

quemádmodum fumus defícient.

Mutuátur peccátor et non solvet, *

iustus autem miserétur et tríbuet.

Quia benedícti eius hereditábunt terram, *

maledícti autem eius exterminabúntur.

A Dómino gressus hóminis confirmántur, *

et viam eius volet.

Cum cecíderit, non collidétur, *

quia Dóminus susténtat manum eius.

Iúnior fui et sénui †

et non vidi iustum derelíctum, *

nec semen eius quærens panem.

Tota die miserétur et cómmodat, *

et semen illíus in benedictióne erit.

Declína a malo et fac bonum, *

et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

quia Dóminus amat iudícium *

et non derelínquet sanctos suos.

Iniústi in ætérnum disperíbunt, *

et semen impiórum exterminábitur.

Iusti autem hereditábunt terram *

et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

Os iusti meditábitur sapiéntiam, *

et lingua eius loquétur iudícium;

lex Dei eius in corde ipsíus, *

et non vacillábunt gressus eius.

Consíderat peccátor iustum *

et quærit mortificáre eum;

Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *

nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.

Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †

et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *

cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

Vidi ímpium superexaltátum *

et elevátum sicut cedrum viréntem;

et transívit, et ecce non erat, *

et quæsívi eum, et non est invéntus.

Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *

quóniam est postéritas hómini pacífico.

Iniústi autem disperíbunt simul, *

postéritas impiórum exterminábitur.

Salus autem iustórum a Dómino, *

et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †

et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *

quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.

Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

24, 19 – 25, 5

Regnum Dei. Gratiarum actio

In illa die:

Confractióne confrácta est terra,

contritióne contríta est terra,

commotióne commóta est terra,

agitatióne agitábitur terra sicut ébrius

et fluctuábit quasi tabernáculum;

et gravis erit super eam iníquitas eius

et córruet et non adíciet ut resúrgat.

Et erit in die illa:

visitábit Dóminus super milítiam cæli in excélso

et super reges terræ super terram;

et congregabúntur et vinciéntur in lacu

et claudéntur in cárcere;

et post multos dies visitabúntur.

Et erubéscet luna et confundétur sol,

quia regnávit Dóminus exercítuum

in monte Sion et in Ierúsalem

et in conspéctu senum suórum glorificábitur.

Dómine, Deus meus es tu;

exaltábo te, confitébor nómini tuo,

quóniam fecísti mirabília,

cogitatiónes antíquas, fidéles, veráces.

Quia posuísti civitátem in túmulum,

urbem munítam in ruínam:

arx superbórum non ámplius est cívitas,

in sempitérnum non reædificábitur.

Super hoc glorificábit te pópulus fortis,

cívitas géntium robustárum timébit te;

quia factus es fortitúdo páuperi,

fortitúdo egéno in tribulatióne sua,

protéctio a túrbine,

umbráculum ab æstu:

spíritus enim robustórum

quasi imber hiemális.

Sicut æstus in árida

tumúltum superbórum humiliábis;

sicut æstus in umbra nubis

cánticum fórtium réprimes.

RESPONSORIUM

Is 25, 1. 4

Dómine, Deus meus es tu; exaltábo te et confitébor nómini tuo, * Quóniam fecísti mirabília.

Factus es fortitúdo páuperi, fortitúdo egéno in tribulatióne sua. * Quóniam fecísti mirabília.

LECTIO ALTERA

E lítteris decretálibus Ioánnis Pauli Secúndi, papæ

(Mexicopoli, die 31 iulii 2002 datis)

Virgo Maria Ioannem Didacum solamine affecit

« Exaltávit húmiles »: Dei Patris contúitus ad húmilem indígenam Mexicánum se convértit, nempe Ioánnem Dídacum, quem dono ditávit in Christo renascéndi, beáta María Vírginis vultum contemplándi et sociátam prastándi óperam pro Americána Continéntis evangelizatióne. Ex quo apérte erúitur quam vera sint verba, quibus Apóstolus Paulus divínam edócet méthodum salútem peragéndi.

« Ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, qua non sunt, ut ea, qua sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei ». Hic beátus, cui tráditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod « áquila loquens » sibi vult, anno círciter 1474 in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco. Adúltus cum sit et matrimónio iunctus, ampléxus est Evangélium et una cum uxóre baptismáli aqua est ablútus, sibi propónens vívere sub lúmine fídei et secúndum obligatiónes coram Deo et Ecclésia assúmptas.

Mense Decémbri anno 1531, cum iter fáceret ad locum Tlatelolco, in colle, qui Tepeyac appellátur, apparéntem sibi vidit veram Dei Matrem, qua mandávit illi, ut ab epíscopo Mexicáno péteret templum in loco apparitiónis ædificári. Sacer Prasul, atténtis indígena instántiis, evidéntem miri evéntus probatiónem ab illo requisívit. Die 12 mensis Decémbris beatíssima Virgo María Ioánni Dídaco conspiciéndam rursus se dedit, eum solámine affécit et iussit, ut in fastígium collis Tepeyac se conférret, ibi flores collígeret et reférret. Licet hiemále frigus et aríditas loci obversaréntur, beátus pulchérrimos répperit flores, quos in panula pósuit Virginíque tulit. Hac autem prascrípsit illi, ut eos tamquam veritátis indícium Epíscopo tráderet. Stans coram illo, Ioánnes Dídacus panulam apéruit florésque cádere sivit; tunc in textúra panula appáruit, mirabíliter impréssa, imágo Vírginis Guadalupénsis, qua ab illo inde témpore facta est spiritále natiónis centrum.

Constrúcto templo in « Dómina calórum » honórem, beátus, summa compúlsus pietáte, ómnia relíquit et vitam impéndit in parvum illud sacéllum custodiéndum et peregrínos excipiéndos. Sanctitátis viam in oratióne et in caritáte percúrrit, vim háuriens ex eucharístico Redemptóris nostri convívio, ex cultu in Matrem Redemptóris, ex communióne cum Sancta Ecclésia necnon ex obodiéntia sacris Pastóribus. Omnes qui novérunt eum splendórem virtútum, prasértim fídei, spei, caritátis, humilitátis et contémptus rerum terrenárum sunt miráti.

Ioánnes Dídacus in simplicitáte cotidiána vita fidéliter servávit Evangélium, quin respúeret suam indígenam condiciónem, prorsus cónscius Deum díscrimen stírpium vel cultúra pratermíttere et omnes invitáre, ut fílii sui efficiántur. Hoc modo beátus faciliórem réddidit viam, qua indígena gentes Mexicána et Novi Orbis congressiónem cum Christo suscíperent et cum Ecclésia. Usque ad suprémum vita diem cum Deo ambulávit, qui anno 1548 ad se vocávit eum. Eius recordátio, qua ad apparitiónem Dómina Nostra a Guadalúpe semper refértur, sacula transcéndit diversásque orbis regiónes áttigit.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 1, 27-29; Lc 1, 51. 52

Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; quæ non sunt, * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Fecit poténtiam in bráchio suo et exaltávit húmiles; * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui per beátum Ioánnem Dídacum, sanctíssimæ Vírginis Maríæ dilectiónem erga pópulum tuum ostendísti: eius nobis intercessióne concéde, ut, Matris nostræ mónitis Guadalúpæ datis obsequéntes, voluntátem tuam iúgiter adimplére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky