9. Decembris 2025

S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin
memoria ad libitum

Invitatorium

Ante Officium quod a solo persolvitur, dici potest sequens oratio:

Aperi, Dómine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum; munda cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ maiestátis tuæ. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Dómine, lábia mea apéries.

Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ad Invitatorium dici possunt psalmi 95, 100, 67 vel 24. Si autem aliquid ex psalmis 100, 67, vel 24 occurit in Officio illius diei, eius loco dicitur psalmus 95.

Psalmus cum sua antiphona, pro opportunitate, omitti potest quando Invitatorium Laudibus matutinis præponendum est.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Psalmus 95 (94)
Invitatio ad laudem Dei
Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud « hodie » vocatur (Hebr 3, 13).

Veníte, exsultémus Dómino; *

iubilémus Deo salutári nostro.

Præoccupémus fáciem eius in confessióne *

et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Quóniam Deus magnus Dóminus, *

et rex magnus super omnes deos.

Quia in manu eius sunt profúnda terræ, *

et altitúdines móntium ipsíus sunt.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, *

et siccam manus eius formavérunt.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Veníte, adorémus et procidámus, *

et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,

quia ipse est Deus noster, *

et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Utinam hódie vocem eius audiátis: *

« Nolíte obduráre corda vestra,

sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, †

ubi tentavérunt me patres vestri: *

probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus, *

et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.

Et ipsi non cognovérunt vias meas; †

ídeo iurávi in ira mea: *

Non introíbunt in réquiem meam ».

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Glória Patri, et Fílio, *

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Vel:

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere. (S. Athanasius).

Iubiláte Dómino, omnis terra, *

servíte Dómino in lætítia;

introíte in conspéctu eius *

in exsultatióne.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †

ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *

pópulus eius et oves páscuæ eius.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Introíte portas eius in confessióne, †

átria eius in hymnis, *

confitémini illi, benedícite nómini eius.

Quóniam suávis est Dóminus; †

in ætérnum misericórdia eius, *

et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Glória Patri, et Fílio, *

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Vel:

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Psalmus 66 (67)
Omnes gentes Domino confiteantur
Notum sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *

illúminet vultum suum super nos,

ut cognoscátur in terra via tua, *

in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Confiteántur tibi pópuli, Deus; *

confiteántur tibi pópuli omnes.

Læténtur et exsúltent gentes, †

quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *

et gentes in terra dírigis.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Confiteántur tibi pópuli, Deus, *

confiteántur tibi pópuli omnes.

Terra dedit fructum suum; *

benedícat nos Deus, Deus noster,

benedícat nos Deus, *

et métuant eum omnes fines terræ.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Glória Patri, et Fílio, *

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Vel:

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

Dómini est terra et plenitúdo eius, *

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

Quia ipse super mária fundávit eum *

et super flúmina firmávit eum.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Quis ascéndet in montem Dómini, *

aut quis stabit in loco sancto eius?

Innocens mánibus et mundo corde, †

qui non levávit ad vana ánimam suam, *

nec iurávit in dolum.

Hic accípiet benedictiónem a Dómino *

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

Hæc est generátio quæréntium eum, *

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Attóllite, portæ, cápita vestra, †

et elevámini, portæ æternáles, *

et introíbit rex glóriæ.

Quis est iste rex glóriæ? *

Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Glória Patri, et Fílio, *

et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N..

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2024 J. Vidéky