Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,
Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.
In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
« Magnificávit Dóminus fácere cum eis ».
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne *
portántes manípulos suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat, qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
qui manducátis panem labóris, *
quia dabit diléctis suis somnum.
Ecce heréditas Dómini fílii, *
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Beátus omnis, qui timet Dóminum, *
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis, *
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera *
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum *
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo, *
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *
et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. María dixit: Qualis est ista salutátio? quia conturbáta est ánima mea, et quia paritúra sum Regem, qui claustrum virginitátis meæ non violábit.
LECTIO BREVIS
Dan 9, 19
Exáudi, Dómine; placáre, Dómine, atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum.
Veni, Dómine, et noli tardáre.
Reláxa facínora plebi tuæ.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens Deus, qui nos prǽcipis iter Christo Dómino præparáre, concéde propítius, ut nullis infirmitátibus fatigémur, qui cæléstis médici consolántem præséntiam sustinémus. Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky