Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Dicámus laudes Dómino
fervénte prompti spíritu;
hora volúta séxies
nos ad orándum próvocat.
In hac enim fidélibus
veræ salútis glória,
beáti Agni hóstia,
crucis virtúte rédditur.
Cuius luce claríssima
tenébricat merídies;
sumámus toto péctore
tanti splendóris grátiam.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.
Ad te levávi óculos meos, *
qui hábitas in cælis.
Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, *
sicut óculi ancíllæ ad manus dóminæ suæ,
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, *
donec misereátur nostri.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri, *
quia multum repléti sumus despectióne;
quia multum repléta est ánima nostra *
derisióne abundántium et despectióne superbórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israel, †
nisi quia Dóminus erat in nobis, *
cum exsúrgerent hómines in nos:
forte vivos deglutíssent nos, *
cum irascerétur furor eórum in nos.
Fórsitan aqua absorbuísset nos, †
torrens pertransísset ánimam nostram; *
fórsitan pertransíssent ánimam nostram aquæ intumescéntes.
Benedíctus Dóminus; *
qui non dedit nos in direptiónem déntibus eórum.
Anima nostra sicut passer erépta est *
de láqueo venántium:
láqueus contrítus est, *
et nos erépti sumus.
Adiutórium nostrum in nómine Dómini, *
qui fecit cælum et terram.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
non commovébitur, in ætérnum manet.
Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
et Dóminus in circúitu pópuli sui *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
ut non exténdat iusti ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis *
et rectis corde.
Declinántes autem per vias pravas †
addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.
LECTIO BREVIS
Ier 30, 18
Hæc dicit Dóminus: Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor.
Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
Vísita nos in salutári tuo.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quǽsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis. Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2024 J. Vidéky